MILLPLAN - Arquitectura | Produção | Acústica
  • Home
  • Arquitectura / Architecture
    • Revestimentos interiores / Interior Wall Covering
    • Revestimentos Exteriores / Exterior Cladding
    • Mobiliário / Furniture
    • Gama de Revestimentos / Wall Coverings
  • Produção / Production
  • Acústica / Acoustic
  • Portfolio
  • Contacto / Contact

Sobre nós
About us

Picture
Tollimus autem et abolemus omnino vetus kalendarium, volumusque ut omnes patriarchae, primates, archiepiscopi, episcopi, abbates et ceteri ecclesiarum praesides novum kalendarium (ad quod etiam accomodata est ratio martyrologii), pro divinis officiis recitandis et festis celebrandis, in suas quisque ecclesias, monasteria, conventus, ordines, militias et dioeceses introducant, et eo solo utantur, tam ipsi quam ceteri omnes presbyteri et clerici saeculares et regulares utriusque sexus, necnon milites et omnes christifideles, cuius usus incipiet post decem illos dies ex mense octobri anni MDLXXXII exemptos. Iis vero, qui adeo longinquas incolunt regiones, ut ante praescriptum a nobis tempus harum litterarum notitiam habere non possint, liceat, eodem tamen octobri mense insequentis anni MDLXXXIII vel alterius, cum primum scilicet ad eos hae nostrae litterae pervenerint, modo a nobis paulo ante tradito, eiusmodi mutationem facere, ut copiosius in nostro kalendario anni correctionis explicabitur.
Pro data autem nobis a Domino auctoritate hortamur et rogamus carissimum in Christo filium nostrum Rodulphum Romanorum regem illustrem, in imperatorem electum, ceterosque reges, principes ac respublicas, iisdemque mandamus ut quo studio illi a nobis contenderunt, ut hoc tam praeclarum opus perficeremus, eodem, immo etiam maiore, ad conservandam in celebrandis festivitatibus inter christianas nationes concordiam, nostrum hoc kalendarium et ipsi suscipiant, et a cunctis sibi subiectis populis religiose suscipiendum inviolateque observandum curent.
Verum, quia difficile foret praesentes litteras ad universa christiani orbis loca deferri, illas ad basilicae Principis Apostolorum et Cancellariae Apostolicae valvas, et in acie Campi Florae publicari et affigi; et earumdem litterarum exemplis, etiam impressis, et voluminibus kalendarii et martyrologii insertis et praepositis, sive manu tabellionis publici subscriptis, necnon sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae obsignatis, eamdem prorsus indubitatam fidem ubique gentium et locorum haberi praecipimus, quae originalibus litteris exhibitis omnino haberetur.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum praeceptorum, mandatorum, statutorum, voluntatis, probationis, prohibitionis, sublationis, abolitionis, hortationis et rogationis infringere, vel ei auso temerario contraire.
GOSTARÍAMOS DE TER A SUA VISITA EM BREVE!
WE WOULD LOVE TO HAVE YOU VISIT SOON!

Copyright ©Millplan - 2018 Todos os direitos reservados
made by CATO
  • Home
  • Arquitectura / Architecture
    • Revestimentos interiores / Interior Wall Covering
    • Revestimentos Exteriores / Exterior Cladding
    • Mobiliário / Furniture
    • Gama de Revestimentos / Wall Coverings
  • Produção / Production
  • Acústica / Acoustic
  • Portfolio
  • Contacto / Contact